로그인

시편 63편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절

  1. 1 victori canticum David
  2. 2 audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
  3. 3 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
  4. 4 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
  5. 5 ut sagittarent in absconditis simplicem
  6. 6 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
  7. 7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
  8. 8 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
  9. 9 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
  10. 10 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
  11. 11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗