시편 64편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 victori carmen David cantici
- 2 tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
- 3 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
- 4 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
- 5 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
- 6 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
- 7 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
- 8 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
- 9 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
- 10 visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
- 11 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
- 12 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
- 13 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
- 14 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗