시편 62편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 1 canticum David cum esset in deserto Iuda
- 2 Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
- 3 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
- 4 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
- 5 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
- 6 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
- 7 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
- 8 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
- 9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
- 10 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
- 11 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
- 12 rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗