시편 73편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절
- 1 Ut quid Deus reppulisti in finemiratus est furor tuus super oves pascuae tuae
- 2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
- 3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
- 4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
- 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
- 6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt ÷eam:
- 7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
- 8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
- 9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
- 10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
- 11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
- 12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
- 13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
- 14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
- 15 tu disrupisti fontem et torrentes ※tu siccasti fluvios Aetham:
- 16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
- 17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
- 18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
- 19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
- 20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
- 21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
- 22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
- 23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗