시편 72편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 28절
- 1 Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
- 2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
- 3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
- 4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
- 5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
- 6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
- 7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
- 8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
- 9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
- 10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
- 11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
- 12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
- 13 ÷et dixi: ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
- 14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
- 15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
- 16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
- 17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
- 18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
- 19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
- 20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
- 21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
- 22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
- 23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
- 24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
- 25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
- 26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
- 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
- 28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas ÷in portis filiae Sion:
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗