로그인

시편 74편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절

  1. 2 Confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
  2. 3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
  3. 4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
  4. 5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
  5. 6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
  6. 7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
  7. 8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
  8. 9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
  9. 10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
  10. 11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗