시편 105편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 48절
- 1 Confitemini Domino quoniam bonusquoniam in saeculum misericordia eius
- 2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
- 3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
- 4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
- 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
- 6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
- 7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare ※mare: Rubrum
- 8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
- 9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
- 10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
- 11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
- 12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
- 13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
- 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
- 15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
- 16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
- 17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
- 18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
- 19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
- 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
- 21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
- 22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
- 23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
- 24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
- 25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
- 26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
- 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
- 28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
- 29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
- 30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
- 31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
- 32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
- 33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
- 34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
- 35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
- 36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
- 37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
- 38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum ※suarum: quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
- 39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
- 40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
- 41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
- 42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
- 43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
- 44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
- 45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
- 46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
- 47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
- 48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗