시편 104편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 45절
- 1 Confitemini Domino et invocate nomen eiusadnuntiate inter gentes opera eius
- 2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
- 3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
- 4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
- 5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
- 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
- 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
- 8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
- 9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
- 10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
- 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
- 12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
- 13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
- 14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
- 15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
- 16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
- 17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
- 18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
- 19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
- 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
- 21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
- 22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
- 23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
- 24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
- 25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
- 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
- 27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
- 28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
- 29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
- 30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
- 31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
- 32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
- 33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
- 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
- 35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
- 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
- 37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
- 38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
- 39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
- 40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
- 41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
- 42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
- 43 et eduxit populum suum in exultatione ÷et: electos suos in laetitia
- 44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
- 45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗