시편 106편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 43절
- 1 Confitemini Domino quoniam bonusquoniam in saeculum misericordia eius
- 2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
- 3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
- 4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
- 5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
- 6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
- 7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
- 8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
- 9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
- 10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
- 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
- 12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
- 13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
- 14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
- 15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
- 16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
- 17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
- 18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
- 19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
- 20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
- 21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
- 22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
- 23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
- 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
- 25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
- 26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
- 27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
- 28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
- 29 et statuit procellam ÷eius: in auram et siluerunt fluctus eius
- 30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
- 31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
- 32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
- 33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
- 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
- 35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
- 36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
- 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
- 38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
- 39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
- 40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
- 41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
- 42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
- 43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗