야고보서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 야고보서 (James) · 27절
- 1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
- 2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
- 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
- 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
- 5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
- 6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
- 7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
- 8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
- 9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
- 10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
- 11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
- 12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
- 13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
- 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
- 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
- 16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
- 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
- 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
- 19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
- 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
- 21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
- 22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
- 23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
- 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
- 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
- 26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
- 27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗