로그인

히브리서 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 25절

  1. 1 caritas fraternitatis maneat
  2. 2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
  3. 3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
  4. 4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
  5. 5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
  6. 6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
  7. 7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
  8. 8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
  9. 9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
  10. 10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
  11. 11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
  12. 12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
  13. 13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
  14. 14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
  15. 15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
  16. 16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
  17. 17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
  18. 18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
  19. 19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
  20. 20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
  21. 21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
  22. 22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
  23. 23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
  24. 24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
  25. 25 gratia cum omnibus vobis amen EXPLICIT EPISTULA AD HEBRAEOS

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗