야고보서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 야고보서 (James) · 26절
- 1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
- 2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
- 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
- 4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
- 5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
- 6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
- 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
- 8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
- 9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
- 10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
- 11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
- 12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
- 13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
- 14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
- 15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
- 16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
- 17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
- 18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
- 19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
- 20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
- 21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
- 22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
- 23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
- 24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
- 25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
- 26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗