시편 89편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 17절
- 1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
- 2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
- 3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
- 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
- 5 percutiente te eos somnium erunt
- 6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
- 7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
- 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
- 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
- 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
- 11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
- 12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
- 13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
- 14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
- 15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
- 16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
- 17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗