시편 88편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 53절
- 1 eruditionis Aethan Ezraitae
- 2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
- 3 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
- 4 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
- 5 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
- 6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
- 7 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
- 8 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
- 9 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
- 10 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
- 11 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
- 12 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
- 13 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
- 14 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
- 15 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
- 16 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
- 17 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
- 18 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
- 19 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
- 20 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
- 21 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
- 22 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
- 23 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
- 24 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
- 25 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
- 26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
- 27 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
- 28 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
- 29 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
- 30 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
- 31 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
- 32 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
- 33 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
- 34 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
- 35 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
- 36 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
- 37 semen eius in sempiternum erit
- 38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
- 39 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
- 40 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
- 41 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
- 42 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
- 43 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
- 44 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
- 45 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
- 46 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
- 47 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
- 48 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
- 49 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
- 50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
- 51 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
- 52 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
- 53 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗