시편 90편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 16절
- 1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
- 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
- 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
- 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
- 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
- 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
- 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
- 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
- 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
- 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
- 11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
- 12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
- 13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
- 14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
- 15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
- 16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗