시편 87편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 19절
- 1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
- 2 Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
- 3 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
- 4 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
- 5 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
- 6 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
- 7 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
- 8 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
- 9 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
- 10 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
- 11 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
- 12 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
- 13 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
- 14 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
- 15 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
- 16 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
- 17 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
- 18 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
- 19 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗