로그인

시편 86편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 7절

  1. 1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
  2. 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
  3. 3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
  4. 4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
  5. 5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
  6. 6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
  7. 7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗