로그인

시편 87편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 19절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata (2007)King James Version
1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae His foundation is in the holy mountains.
2 Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te The Lord loveth the gates of Zion more than all the dwellings of Jacob.
3 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam Glorious things are spoken of thee, O city of God. Selah.
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit I will make mention of Rahab and Babylon to them that know me: behold Philistia, and Tyre, with Ethiopia; this man was born there.
5 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus And of Zion it shall be said, This and that man was born in her: and the highest himself shall establish her.
6 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt The Lord shall count, when he writeth up the people, that this man was born there. Selah.
7 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis As well the singers as the players on instruments shall be there: all my springs are in thee.
8 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper —
9 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem —
10 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas —
11 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper —
12 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione —
13 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est —
14 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te —
15 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me —
16 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum —
17 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me —
18 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter —
19 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti —

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL