시편 73편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절
- 1 eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
- 2 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
- 3 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
- 4 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
- 5 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
- 6 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
- 7 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
- 8 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
- 9 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
- 10 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
- 11 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
- 12 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
- 13 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
- 14 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
- 15 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
- 16 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
- 17 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
- 18 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
- 19 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
- 20 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
- 21 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
- 22 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
- 23 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗