시편 74편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 1 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
- 2 confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
- 3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
- 4 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
- 5 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
- 6 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
- 7 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
- 8 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
- 9 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
- 10 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
- 11 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗