시편 72편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 28절
- 1 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
- 2 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
- 3 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
- 4 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
- 5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
- 6 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
- 7 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
- 8 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
- 9 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
- 10 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
- 11 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
- 12 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
- 13 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
- 14 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
- 15 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
- 16 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
- 17 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
- 18 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
- 19 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
- 20 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
- 21 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
- 22 et ego insipiens et nescius
- 23 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
- 24 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
- 25 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
- 26 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
- 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
- 28 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗