시편 30편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 25절
- 1 victori canticum David
- 2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
- 3 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
- 4 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
- 5 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
- 6 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
- 7 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
- 8 exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
- 9 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
- 10 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
- 11 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
- 12 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
- 13 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
- 14 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
- 15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
- 16 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
- 17 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
- 18 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
- 19 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
- 20 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
- 21 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
- 22 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
- 23 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
- 24 diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
- 25 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗