로그인

시편 29편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절

  1. 1 psalmus cantici pro dedicatione domus David
  2. 2 exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
  3. 3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
  4. 4 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
  5. 5 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
  6. 6 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
  7. 7 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
  8. 8 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
  9. 9 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
  10. 10 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
  11. 11 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
  12. 12 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
  13. 13 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗