시편 31편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
- 2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
- 3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
- 4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
- 5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
- 6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
- 7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
- 8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
- 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
- 10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
- 11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗