시편 25편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
- 2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
- 3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
- 4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
- 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
- 6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
- 7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
- 8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
- 9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
- 10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
- 11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
- 12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗