시편 24편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절
- 1 David ad te Domine animam meam levabo
- 2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
- 3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
- 4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
- 5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
- 6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
- 7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
- 8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
- 9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
- 10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
- 11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
- 12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
- 13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
- 14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
- 15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
- 16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
- 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
- 18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
- 19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
- 20 custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
- 21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
- 22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗