시편 26편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
- 2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
- 3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
- 4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
- 5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
- 6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
- 7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
- 8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
- 9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
- 10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
- 11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
- 12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
- 13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
- 14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗