로그인

시편 141편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 8절

  1. 1 eruditio David cum esset in spelunca oratio
  2. 2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
  3. 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
  4. 4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
  5. 5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
  6. 6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
  7. 7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
  8. 8 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗