시편 142편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 1 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
- 2 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
- 3 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
- 4 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
- 5 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
- 6 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
- 7 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
- 8 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
- 9 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
- 10 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
- 11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
- 12 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗