로그인

시편 140편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절

  1. 1 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
  2. 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
  3. 3 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
  4. 4 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
  5. 5 corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
  6. 6 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
  7. 7 sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
  8. 8 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
  9. 9 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
  10. 10 incident in rete eius impii simul ego autem transibo

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗