시편 105편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 48절
- 1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
- 2 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
- 3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
- 4 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
- 5 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
- 6 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
- 7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
- 8 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
- 9 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
- 10 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
- 11 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
- 12 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
- 13 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
- 14 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
- 15 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
- 16 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
- 17 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
- 18 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
- 19 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
- 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
- 21 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
- 22 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
- 23 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
- 24 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
- 25 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
- 26 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
- 27 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
- 28 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
- 29 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
- 30 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
- 31 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
- 32 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
- 33 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
- 34 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
- 35 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
- 36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
- 37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
- 38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
- 39 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
- 40 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
- 41 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
- 42 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
- 43 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
- 44 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
- 45 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
- 46 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
- 47 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
- 48 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗