시편 104편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 45절
- 1 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
- 2 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
- 3 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
- 4 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
- 5 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
- 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
- 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
- 8 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
- 9 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
- 10 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
- 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
- 12 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
- 13 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
- 14 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
- 15 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
- 16 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
- 17 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
- 18 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
- 19 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
- 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
- 21 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
- 22 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
- 23 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
- 24 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
- 25 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
- 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
- 27 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
- 28 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
- 29 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
- 30 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
- 31 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
- 32 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
- 33 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
- 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
- 35 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
- 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
- 37 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
- 38 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
- 39 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
- 40 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
- 41 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
- 42 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
- 43 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
- 44 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
- 45 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗