로그인

시편 106편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 43절

  1. 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
  2. 2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
  3. 3 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
  4. 4 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
  5. 5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
  6. 6 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
  7. 7 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
  8. 8 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
  9. 9 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
  10. 10 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
  11. 11 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
  12. 12 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
  13. 13 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
  14. 14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
  15. 15 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
  16. 16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
  17. 17 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
  18. 18 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
  19. 19 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
  20. 20 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
  21. 21 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
  22. 22 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
  23. 23 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
  24. 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
  25. 25 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
  26. 26 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
  27. 27 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
  28. 28 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
  29. 29 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
  30. 30 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
  31. 31 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
  32. 32 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
  33. 33 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
  34. 34 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
  35. 35 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
  36. 36 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
  37. 37 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
  38. 38 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
  39. 39 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
  40. 40 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
  41. 41 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
  42. 42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
  43. 43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗