로그인

누가복음 24장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 53절

  1. 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
  2. 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento
  3. 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
  4. 4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
  5. 5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
  6. 6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
  7. 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
  8. 8 et recordatae sunt verborum eius
  9. 9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
  10. 10 Erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
  11. 11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
  12. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
  13. 13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
  14. 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
  15. 15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
  16. 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
  17. 17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
  18. 18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
  19. 19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
  20. 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
  21. 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
  22. 22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
  23. 23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
  24. 24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
  25. 25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
  26. 26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
  27. 27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
  28. 28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
  29. 29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
  30. 30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
  31. 31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
  32. 32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
  33. 33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
  34. 34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
  35. 35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
  36. 36 Dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
  37. 37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
  38. 38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
  39. 39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
  40. 40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
  41. 41 Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
  42. 42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
  43. 43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
  44. 44 Et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
  45. 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
  46. 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
  47. 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
  48. 48 vos autem estis testes horum
  49. 49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
  50. 50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
  51. 51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
  52. 52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
  53. 53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗