요한복음 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 51절
- 1 In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
- 2 hoc erat in principio apud Deum
- 3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
- 4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
- 5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
- 6 Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
- 7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
- 8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
- 9 Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
- 10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
- 11 In propria venit et sui eum non receperunt
- 12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
- 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
- 14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
- 15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
- 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
- 17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
- 18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
- 19 Et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
- 20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
- 21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
- 22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
- 23 Ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
- 24 Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
- 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
- 26 Respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
- 27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
- 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
- 29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
- 30 Hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
- 31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
- 32 Et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
- 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
- 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
- 35 Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
- 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
- 37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
- 38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
- 39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
- 40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
- 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
- 42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
- 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
- 44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
- 45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
- 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
- 47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
- 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
- 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
- 50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
- 51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗