로그인

누가복음 23장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 56절

  1. 1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
  2. 2 Coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
  3. 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
  4. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
  5. 5 At illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
  6. 6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
  7. 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
  8. 8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
  9. 9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
  10. 10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
  11. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
  12. 12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
  13. 13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
  14. 14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
  15. 15 Sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
  16. 16 Emendatum ergo illum dimittam
  17. 17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
  18. 18 Exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
  19. 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
  20. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
  21. 21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
  22. 22 Ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
  23. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
  24. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
  25. 25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
  26. 26 Et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
  27. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
  28. 28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
  29. 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
  30. 30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
  31. 31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
  32. 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
  33. 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum Et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
  34. 34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
  35. 35 et stabat populus expectans Et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
  36. 36 Inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
  37. 37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
  38. 38 Erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
  39. 39 Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
  40. 40 Respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
  41. 41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
  42. 42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
  43. 43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
  44. 44 Erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
  45. 45 et obscuratus est sol Et velum templi scissum est medium
  46. 46 Et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
  47. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
  48. 48 Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
  49. 49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
  50. 50 Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
  51. 51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
  52. 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
  53. 53 Et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
  54. 54 Et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
  55. 55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
  56. 56 Et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗