로그인

누가복음 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 71절

  1. 1 Adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
  2. 2 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
  3. 3 Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
  4. 4 Et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
  5. 5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
  6. 6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
  7. 7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
  8. 8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
  9. 9 at illi dixerunt ubi vis paremus
  10. 10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
  11. 11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
  12. 12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
  13. 13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
  14. 14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
  15. 15 Et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
  16. 16 Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
  17. 17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
  18. 18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
  19. 19 Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
  20. 20 Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
  21. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
  22. 22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
  23. 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
  24. 24 Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
  25. 25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
  26. 26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
  27. 27 Nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
  28. 28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
  29. 29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
  30. 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno Et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
  31. 31 Ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
  32. 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
  33. 33 Qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
  34. 34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
  35. 35 Et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
  36. 36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
  37. 37 Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
  38. 38 At illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
  39. 39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
  40. 40 Et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
  41. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
  42. 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
  43. 43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
  44. 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
  45. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
  46. 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
  47. 47 Adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos Et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
  48. 48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
  49. 49 Videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
  50. 50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
  51. 51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
  52. 52 Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
  53. 53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
  54. 54 Conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
  55. 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
  56. 56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
  57. 57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
  58. 58 Et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
  59. 59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
  60. 60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
  61. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
  62. 62 et egressus foras Petrus flevit amare
  63. 63 Et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
  64. 64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
  65. 65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum
  66. 66 Et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
  67. 67 Et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
  68. 68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
  69. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
  70. 70 Dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
  71. 71 At illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗