시편 95편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
- 2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
- 3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
- 4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
- 5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
- 6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
- 7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
- 8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
- 9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
- 10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
- 11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
- 12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
- 13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗