시편 94편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 1 Venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
- 2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
- 3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
- 4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
- 5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
- 6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
- 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
- 8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
- 9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt ※me: et viderunt opera mea
- 10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
- 11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗