시편 90편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 16절
- 1 Qui habitat in adiutorio Altissimiin protectione Dei caeli commorabitur
- 2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
- 3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
- 4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
- 5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
- 6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
- 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
- 8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
- 9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
- 10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
- 11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
- 12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
- 13 super aspidem et basiliscum ambulabis ÷et: conculcabis leonem et draconem
- 14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
- 15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
- 16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗