시편 89편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 17절
- 1 Domine refugium tu factus es nobisin generatione et generatione
- 2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
- 3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
- 4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
- 5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
- 6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
- 7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
- 8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
- 9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
- 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
- 11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
- 12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
- 13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
- 14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
- 15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
- 16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
- 17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos ※et opus manuum nostrarum dirige:
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗