시편 91편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 15절
- 2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
- 3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
- 4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
- 5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
- 6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
- 7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
- 8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum ÷saeculi:
- 9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
- 10 ※quoniam ecce inimici tui Domine: quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
- 11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
- 12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
- 13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
- 14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
- 15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
- 16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗