시편 88편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 52절
- 2 Misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
- 3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua ※in eis:
- 4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
- 5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
- 6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
- 7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
- 8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
- 9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
- 10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
- 11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
- 12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
- 13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
- 14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
- 15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
- 16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
- 17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
- 18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
- 19 quia Domini est adsumptio ※nostra: et Sancti Israhel regis nostri
- 20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
- 21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
- 22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
- 23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
- 24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
- 25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
- 26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
- 27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
- 28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
- 29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
- 30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
- 31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
- 32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
- 33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
- 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
- 35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
- 36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
- 37 semen eius in aeternum manebit
- 38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
- 39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
- 40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
- 41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
- 42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
- 43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
- 44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
- 45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
- 46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
- 47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
- 48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
- 49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
- 50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
- 51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
- 52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
- 53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗