로그인

시편 87편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 18절

  1. 2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
  2. 3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
  3. 4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
  4. 5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
  5. 6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
  6. 7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
  7. 8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
  8. 9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
  9. 10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
  10. 11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
  11. 12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
  12. 13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
  13. 14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
  14. 15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
  15. 16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
  16. 17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
  17. 18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
  18. 19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗