시편 86편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 7절
- 1 Fundamenta eius in montibus sanctis
- 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
- 3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
- 4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
- 5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
- 6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
- 7 sicut laetantium omnium habitatio in te
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗