시편 71편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 19절
- 2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
- 3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
- 4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
- 5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
- 6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
- 7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
- 8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
- 9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
- 10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
- 11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
- 12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
- 13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
- 14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
- 15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
- 16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
- 17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
- 18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
- 19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
- 20 defecerunt laudes David filii Iesse
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗