로그인

시편 63편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절

  1. 2 Exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
  2. 3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
  3. 4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
  4. 5 ut sagittent in occultis inmaculatum
  5. 6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
  6. 7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
  7. 8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
  8. 9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
  9. 10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
  10. 11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗