시편 62편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
- 3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
- 4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
- 5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
- 6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
- 7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
- 8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
- 9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
- 10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
- 11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
- 12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗