로그인

시편 3편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 8절

  1. 2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
  2. 3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo ÷eius: diapsalma
  3. 4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
  4. 5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
  5. 6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
  6. 7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
  7. 8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
  8. 9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗