로그인

시편 2편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절

  1. 1 Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
  2. 2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
  3. 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
  4. 4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
  5. 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
  6. 6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
  7. 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
  8. 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
  9. 9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
  10. 10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
  11. 11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
  12. 12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
  13. 13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗